Aller au contenu principal
La Statue de Bacchus (Alciat, Emblematum Libellus, 1542)

Notice #004888

Image HD

Série de l'image :
Andreas Alciatus, Emblematum Libellus, Paris, Wechel, 1542
Date :
1542
Nature de l'image :
Gravure sur bois
Sujet de l'image :
Allégorie
Lieu de conservation :
Munich, Bayerische Staatbibliothek
Traitement de l'image :
Scanner
Localisation de la reproduction :
Paris, Bibliothèque de l’École normale supérieure

Analyse

Annotations :
1. In statuam Bacchi. [Emblème] LXVII.
Bacche pater, quis te mortali lumine novit,
  Et docta effinxit quis tua membra manu ?
Praxiteles, qui me rapientem Gnossida vidit,
  Atque illo pinxit tempore, qualis eram.
Cur iuvenis, teneraque etiam lanugine vernat
  Barba, queas Pylium cum superare senem ?
Muneribus quandoque meis si parcere disces,
  Iunior et forti pectore semper eris.
Tympana non manibus, capiti non cornua desunt :
  Quos nisi dementeis talia signa decent ?
Hoc doceo, nostro quod abusus munere sumit
  Cornua, et insanus mollia sistra quatit.
Quid vult ille color membris pene igneus ? omen
  Absit, an humanis ureris ipse focis ?
Cum Semeles de ventre parens me fulmine traxit
  Ignivomo, infectum pulvere mersit aquis.
Hinc sapit hic, liquidis qui nos bene diluit undis :
  Qui non, ardenti torret ab igne iecur.
Sed nunc me doceas, qui vis miscerier ? Et qua
  Te sanus tutum prendere lege queat ?
Quadrantem addat aquae, calicem sumpsisse falerni
Qui cupit, hoc sumi pocula more iuvat,