Didon expire. Junon envoie Iris couper le cheveu qui la retient à la vie.
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
quae luctantem animam nexosque resolueret artus.
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
nondum illi flauum Proserpina uertice crinem
abstulerat, Stygioque caput damnauerat Orco.
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
mille trahens uarios aduerso sole colores,
deuolat, et supra caput adstitit : « Hunc ego Diti
sacrum iussa fero, teque isto corpore soluo. »