Aller au contenu principal
×
Recherche infructueuse

Au bord du Léthé. Anchise présente à Énée sa descendance.

Interea uidet Aeneas in ualle reducta
seclusum nemus et uirgulta sonantia siluis,
Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.
Hunc circum innumerae gentes populique uolabant ;
ac, uelut in pratis ubi apes aestate serena
floribus insidunt uariis, et candida circum
lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
Horrescit uisu subito, causasque requirit
inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
quiue uiri tanto complerint agmine ripas.
Tum pater Anchises : « Animae, quibus altera fato
corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
securos latices et longa obliuia potant.
Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,
iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,
quo magis Italia mecum laetere reperta. »

Affiner la recherche