Le traître Sinon donne son explication sur le sens du cheval de Troie. Les Grecs doivent se faire pardonner le vol du palladium.
His lacrimis uitam damus, et miserescimus ultro.
Ipse uiro primus manicas atque arta leuari
uincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis :
ʻQuisquis es, amissos hinc iam obliuiscere Graios ;
noster eris, mihique haec edissere uera roganti :
Quo molem hanc immanis equi statuere ? Quis auctor ?
Quidue petunt ? Quae religio, aut quae machina belli ?ʼ
Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga,
sustulit exutas uinclis ad sidera palmas :
ʻVos, aeterni ignes, et non uiolabile uestrum
testor numenʼ ait ʻuos arae ensesque nefandi,
quos fugi, uittaeque deum, quas hostia gessi :
fas mihi Graiorum sacrata resoluere iura,
fas odisse uiros, atque omnia ferre sub auras,
si qua tegunt ; teneor patriae nec legibus ullis.