La sibylle en transes dans son antre.
Énée promet un temple pour Apollon s'il l'aide à descendre aux Enfers.
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum ;
unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae.
Ventum erat ad limen, cum uirgo. « Poscere fata
tempus » ait ; « deus, ecce, deus ! » Cui talia fanti
ante fores subito non uoltus, non color unus,
non comptae mansere comae ; sed pectus anhelum,
et rabie fera corda tument ; maiorque uideri,
nec mortale sonans, adflata est numine quando
iam propiore dei. « Cessas in uota precesque,
Tros » ait « Aenea ? Cessas ? Neque enim ante dehiscent
attonitae magna ora domus. » Et talia fata
conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo :
« Phoebe, graues Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intraui duce te, penitusque repostas
Massylum gentes praetentaque Syrtibus arua,
iam tandem Italiae fugientis prendimus oras ;
hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens
gloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima uates,
praescia uenturi, da, non indebita posco
regna meis fatis, Latio considere Teucros
errantisque deos agitataque numina Troiae.