Aller au contenu principal
×
Recherche infructueuse

Pyrrhus tue Priam et Politès.

Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.
Vrbis uti captae casum conuolsaque uidit
limina tectorum et medium in penetralibus hostem,
arma diu senior desueta trementibus aeuo
circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum
cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
ingens ara fuit iuxtaque ueterrima laurus,
incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,
praecipites atra ceu tempestate columbae,
condensae et diuom amplexae simulacra sedebant.
Ipsum autem sumptis Priamum iuuenalibus armis
ut uidit, ʻQuae mens tam dira, miserrime coniunx,
impulit his cingi telis ? Aut quo ruis ?ʼ inquit ;
ʻNon tali auxilio nec defensoribus istis
tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector.

Affiner la recherche