Hercule sur l'Œta évoque ses exploits passés.
Ergo ego foedantem peregrino templa cruore
Busirin domui ? Saeuoque alimenta parentis
Antaeo eripui ? Nec me pastoris Hiberi
forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, mouit ?
Vosne, manus, ualidi pressistis cornua tauri ?
Vestrum opus Elis habet, uestrum Stymphalides undae,
Partheniumque nemus ? Vestra uirtute relatus
Thermodontiaco caelatus balteus auro,
pomaque ab insomni concustodita dracone ?
Nec mihi centauri potuere resistere, nec mi
Arcadiae uastator aper ? Nec profuit hydrae
crescere per damnum geminasque resumere uires ?
Quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues
plenaque corporibus laceris praesepia uidi
uisaque deieci dominumque ipsosque peremi ?
His elisa iacet moles Nemeaea lacertis ;
hac caelum ceruice tuli ; defessa iubendo est
saeua Iouis coniunx ; ego sum indefessus agendo.
Sed noua pestis adest, cui nec uirtute resisti
nec telis armisque potest ; pulmonibus errat
ignis edax imis perque omnes pascitur artus.
At ualet Eurystheus ; et sunt qui credere possint
esse deos ? » Dixit perque altam saucius Oeten
haud aliter graditur, quam si uenabula taurus
corpore fixa gerat factique refugerit auctor.
Saepe illum gemitus edentem, saepe trementem,
saepe retemptantem totas infringere uestes
sternentemque trabes irascentemque uideres
montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.