Aller au contenu principal
×
Recherche infructueuse

Anchise apparaît en songe à Énée.

Talibus incensus dictis senioris amici
tum uero in curas animo diducitur omnis ;
et Nox atra polum bigis subuecta tenebat.
Visa dehinc caelo facies delapsa parentis
Anchisae subito talis effundere uoces :
« Nate, mihi uita quondam, dum uita manebat,
care magis, nate Iliacis exercite fatis,
imperio Iouis huc uenio, qui classibus ignem
depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
Consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes
dat senior ; lectos iuuenes, fortissima corda,
defer in Italiam. Gens dura atque aspera cultu
debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
infernas accede domos et Auerna per alta
congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.

Affiner la recherche