Aller au contenu principal
×
Recherche infructueuse

Énée dresse un trophée avec les armes de Mézence. Il exhorte ses hommes. Honneurs funèbres pour Pallas.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit :
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
uota deum primo uictor soluebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuuias, tibi, magne, tropaeum,
bellipotens : aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca uiri et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum, sic incipiens hortatur ouantis :
« Maxima res effecta, uiri ; timor omnis abesto,
quod superest : haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate animis et spe praesumite bellum,
ne qua mora ignaros, ubi primum uellere signa
adnuerint superi pubemque educere castris,
impediat segnisue metu sententia tardet.

Affiner la recherche