Fin de la revue des descendants d'Énée : le jeune Marcellus apparaît aux côté du Marcellus héros de la 2e guerre punique.
Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit :
« Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
ingreditur, uictorque uiros supereminet omnes !
Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,
tertiaque arma patri suspendet capta Quirino. »
Atque hic Aeneas ; una namque ire uidebat
egregium forma iuuenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum, et deiecto lumina uoltu :
« Quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem ?
Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum ?
Quis strepitus circa comitum ! Quantum instar in ipso !
Sed nox atra caput tristi circumuolat umbra. »
Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis :
« O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum ;
ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra
esse sinent. Nimium uobis Romana propago
uisa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem
campus aget gemitus, uel quae, Tiberine, uidebis
funera, cum tumulum praeterlabere recentem !
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
in tantum spe tollet auos, nec Romula quondam
ullo se tantum tellus iactabit alumno.
Heu pietas, heu prisca fides, inuictaque bello
dextera ! Non illi se quisquam impune tulisset
obuius armato, seu cum pedes iret in hostem,
seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
purpureos spargam flores, animamque nepotis
his saltem adcumulem donis, et fungar inani
munere ». Sic tota passim regione uagantur
aeris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
incenditque animum famae uenientis amore,