Les deux ennemis, Mézence à cheval, Énée à pied, s'affrontent en un combat singulier. De son javelot, Énée frappe le cheval de Mézence à la tempe, puis le blesse mortellement à l'épée.
Sic cursum in medios rapidus dedit : aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
et furiis agitatus amor et conscia uirtus.
Atque hic Aenean magna ter uoce uocauit.
Aeneas agnouit enim laetusque precatur :
« Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
incipias conferre manum. »
Tantum effatus et infesta subit obuius hasta.
Ille autem : « Quid me erepto, saeuissime, nato
terres ? Haec uia sola fuit, qua perdere posses.
Nec mortem horremus nec diuom parcimus ulli.
Desine : nam uenio moriturus et haec tibi porto
dona prius. » Dixit telumque intorsit in hostem ;
inde aliud super atque aliud figitque uolatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem laeuos equitauit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Troius heros
immanem aerato circumfert tegmine siluam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
uellere et urgetur pugna congressus iniqua,
multa mouens animo iam tandem erumpit et inter
bellatoris equi caua tempora conicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
uerberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.