Aller au contenu principal
×
Recherche infructueuse

Nisus confie à son ami Euryale son projet de rejoindre Énée à Pallantée en traversant à la faveur de la nuit le camp de Turnus endormi. Euryale décide de se joindre à lui.

Haec super e uallo prospectant Troes et armis
alta tenent, nec non trepidi formidine portas
explorant pontisque et propugnacula iungunt,
tela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus,
rectores iuuenum et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros legio, sortita periclum,
excubat exercetque uices, quod cuique tuendum est.
Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida
uenatrix iaculo celerem leuibusque sagittis ;
it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,
ora puer prima signans intonsa iuuenta.
His amor unus erat, pariterque in bella ruebant :
tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait : « Dine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido ?
Aut pugnam aut aliquid iamdudum inuadere magnum
mens agitat mihi nec placida contenta quietest.
Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant ; somno uinoque soluti
procubuere ; silent late loca : percipe porro,
quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
Aenean acciri omnes, populusque patresque,
exposcunt mittique uiros, qui certa reportent.
Si tibi quae posco promittunt nam mihi facti
fama sat est, tumulo uideor reperire sub illo
posse uiam ad muros et moenia Pallantea. »
Obstipuit magno laudum percussus amore
Euryalus ; simul his ardentem adfatur amicum :
« Mene igitur socium summis adiungere rebus,
Nise, fugis ? Solum te in tanta pericula mittam ?
Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
sublatum erudiit, nec tecum talia gessi,
magnanimum Aenean et fata extrema secutus :

Affiner la recherche